Pope Gregory XVI's Epistola 'Officium' (Latin)

EPISTOLA

CXXXVII

Ad Petrum episcopum Augustanum scribens, graviter cum eo queritur de iis quae in funere Bavariae reginae, quae in haeresi vixerat, acta sunt.[1]

Venerabili fratri Petro episcopo Augustano (Augustam Vindelicorum)

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.

Officium perlibenter accepimus, quod natalitiis sollemniis recurrentibus, novoque exordiente anno, tuae ad Nos literae detulerunt. Grati autem piis votis, quae pro incolumitate Nostra, prosperoque apostolicae Nostrae sollicitudinis cursu suscepisti, et Nos vicissim oramus atque obsecramus Dominum, ut te, venerabilis frater, uberioribus cumulet caelestis gratiae donis, quae in traditas quoque curae tuae oves copiosa descendant. Aequi autem bonique facias, ven. frater, si, ut Nostro satisfaciamus muneri, hac ipsa familiari epistola graviter querimur de iis, quae in tua dioecesi acta sunt, cum nuper acatholica princeps, serenissima regina vidua, ab hominibus demigravit. Aequum sane erat ut Bavari defunctam reginam civilibus, eiusque dignitati congruis honoribus prosequerentur. Sed Nobis sermo hic est de catholicis ritibus in eius funere adhibitis: habemusque ob oculos tuas literas, quas die decima nona novembris ea de re ad parochos dederas. Vix autem possumus explicare verbis, quantum concepimus animo dolorem, cum ex earundem lectione cognosceremus, iussisse te, ut publicae illae supplicationes, quae pro omnibus in christiana et catholica societate defunctis[2] institutae ab Ecclesia sunt, haberentur istic pro muliere principe, quae in haeresi, ut manifestissime vixerat, ita et diem obiit supremum. Nec quidquam ad id refert, si potuerit eadem in extremis vitae momentis, occulto Dei miserentis beneficio, illuminari ad poenitentiam. Etenim secretiora haec divinae gratiae mysteria ad exterius ecclesiasticae potestatis iudicium minime pertinent: atque hinc veteri iuxta[3] ac nova[4] Ecclesiae disciplina interdictum est, ne homines, in externa notoriaque haeresum professione defuncti, catholicis ritibus honorentur. Atqui satis tibi non fuit catholicos ritus hac occasione praescribere; sed iussisti etiam, ut in funebri defunctae laudatione sacer orator eam commendaret speciatim piis fidelium precibus, ac vetuisti, ne quidquam porro adiiceret ad differentiam inter illud funus et catholicorum funera explicandam. Immo in tuarum literarum exordio non es veritus de illius morte ita loqui, ut ipsam a Deo avocatam diceres ex hoc saeculo in vitam aeternam. Non videmus equidem quomodo id a te fidenter adeo nullaque adiuncta declaratione affirmatum componi possit cum catholico dogmate de necessitate verae catholicae fidei ad obtinendam salutem; cum eo, inquimus, dogmate, quod inter praecipuos articulos in formulas professionis fidei relatum[5] Nos quoque in encyclica epistola ad Bavariae antistites tuendum commendavimus[6] tanquam antidotum contra grassantem indifferentismi pestem, hoc praesertim tempore necessarium. Haec non ideo scribimus, ven. frater, quasi eamdem Ecclesiae doctrinam ignorari a te vel minimum suspicemur: sed episcopum, ut probe nosti, ea semper et loqui et iubere et agere opus est, quae gregi suo in aedificationem futura sint, non in destructionem.

Plane autem non dubitamus, quin hac adhortatione Nostra excitatus, scandalum, quod fidelibus ex tua epistola et funere illo obvenit, idoneis deinde occasionibus, prout res retulerit et prudentia suggesserit, reparare adnitaris; tuasque fideles oves pro loco ac tempore opportunis modis praemunire non negligas adversus inanem fallaciam magistrorum auribus prurientium, qui hominem a vera fide et unitate catholica alienum, ad aeternam vitam, etsi ita obierit, pervenire posse comminiscuntur. Hunc in finem, atque ad pericula similium funerum deinceps avertenda, erit quoque tui muneris, ut Nostram hanc epistolam caute deponas in tabulario tuo episcopali, atque ibidem asservandam cures in memoriam posteritatis. Praestolamur ex animo occasionem aliquam, ut te, ven. frater, iucundioribus literis loquamur. Interim cave, ne dubites de Nostra in te ardentissima caritate; cuius immo non aliud nunc praebere potuimus luculentius documentum, quam ut Nostra de facto illo tuo significata sententia hortaremur te ad pastorale munus, in salutem tuam gregisque tui, maiori in dies cautione ac sedulitate gerendum. Denique Nostrae eiusdem in te benevolentiae pignus adiungimus apostolicam benedictionem, quam ex intimo corde depromptam, et cum vere omnis prosperitatis voto coniunctam, tibi ipsi, ven. frater, et omnibus quibus praees, clericis laicisque fidelibus peramanter impertimur.

Datum Romae apud s. Petrum die decima sexta februar. millesimo octingentesimo quadragesimo secundo, pontificatus Nostri anno duodecimo.


Acta Gregorii Papae XVI, Vol. III, pp 199-200. Ed. Vincento Vannutelli, S.C. de Propaganda Fide, Rome, 1902. With thanks to Br Peter Dimond for drawing public attention to this text.


[1] Ex Archivio Brevium ad Principes.

[2] Ex Augustino lib. de cura pro mortuis cap. 4 seu n. 6. (tom. VI edit. Maurin.).

[3] V. Greg. II in cap. 3. epist. 1. ad Bonifacium Germanorum apostolum (apud Gratianum can. Pro obeuntibus 21, C. XII, q. 2); accuratius autem, apud Hartzheim Concilior. Germaniae tom. I. pag. 39: cap. Sicut 8 de Haereticis, ex conc. Later. III Alexand. IV. cap. 2. eod. tit. in sexto.

[4] Martinus V cum concilio Constantiensi in constitutione Inter cunctas 22. febr. 1418 vers. et si tales tom. V Concilior. German. pag. 82: Synodus Augustana anni 1567 part. 3. cap. 15. tom. VII Concil. Germ. pag. 195: concilium Salisburgense an. 1569 constit. 51. cap. 9 (ibidem pag. 358): Rituale Roman. tit. de Exequiis.

[5] V. Professionem Fidei, qua Latinae Ecclesiae utuntur; nec non eam qua utuntur Graeci Catholici ex formula praescripta a Gregorio XIII (constit. Sanctissimus 51 Bullarii Rom. nov. edit. tom. IV part. 3. p. 312); eam denique qua utuntur alii Catholici Orientales ex constit. Urbani VIII (ap. Bened. XIV constit. Nuper 78 Bullar. eiusd. Pontif. tom. I.),

[6] Haec epistola ad archiepiscopos et episcopos regni Bavariae data est die 27 maii 1832.