Pope Gregory XVI's Epistola 'Litteras' (Latin)

EPISTOLA

CLXV

Ad Rupertum Leiss, Monachorum Schyrensium ord. S. Benedicti praesidem scribens, ipsum docet circa ritus pro defunctis celebrandos. Consilium, offerendi sacrificium universim pro regia familia catholica, cum regina extra communionem Ecclesiae moriatur, vehementissime reprobat ; hinc si contingat ipsam extra veram fidem diem supremum obire, gravissimum Ecclesiae interdictum monachis eius curae concreditis violari ne permittat.1

Dilecto filio religioso viro Ruperto Leiss praesidi monachorum Schyrensium ord. s. Benedicti.

GREGORIUS PP. XVI.

Dilecte fili religiose vir, salutem et apostolicam benedictionem.

Litteras accepimus, quibus, dilecte fili, certiores Nos facis, in coenobio isto regia dudum pietate instaurato servari fideliter, quoad fieri potest, constitutiones congregationis Benedictino-Bavaricae, approbatas ab Innocentio XI gl. mem. decessore Nostro inde ab anno Domini millesimo sexcentesimo octuagesimo sexto; atque hinc a Nobis supplex exposcis, ut illas iterum confirmare velimus. Significas insuper carissimum in Christo filium Nostrum Bavariae regem in restituendo vobis coenobium apposuisse conditionem, ut monachi in sua ecclesia funus celebrare tenerentur pro rege ipso, cum morietur, et in anniversariis porro diebus in perpetuum, itemque pro regina coniuge, ac pro futuris deinde seu regibus seu reginis, tum in cuiusque obitu, tum in diebus anniversariis qui usque ad subsequentis mortem intercedent. Addis autem, te quidem, dilecte fili, iam tum praesensisse difficultatem ex eo facile obventuram, quod serenissima regis uxor a catholicis sacris aliena est; sed nihilominus ex cuiusdam prudentis, ut putabas, viri consilio, induxisse animum, ut conditionem illam acciperes ea mente, ut si deinceps eadem regina extra communionem catholicam moriatur, sacrificium missae in ipsius funere et anniversariis diebus offeratur pro regia catholica familia universim. Verum cum nuper in morte acatholicae item mulieris serenissimae reginae viduae non leves circa eius funus toto regno dissensiones extiterint, tuum esse duxisti referre ad Nos de conditione illa ac de ratione a te monachisque tuis eo in casu tenenda sententiam Nostram exposcere. Nos igitur sanctissimis insistentes Ecclesiae regulis respondemus intentionem illam offerendi divinum sacrificium seu alias preces pro defunctis e catholica regia familia universis, haudquaquam satis esse ad cohonestandam publici funeris causam, quod pro acatholica persona nominatim postulatum est et in eius obitus aut annua die celebratur; atque hinc Nos ipsi etsi te, dilecte fili, tuosque monachos paterna caritate prosequamur, ea tamen quae ad coenobium istud eiusque res pertinent non antea probaturi et confirmaturi erimus, quam conditio illa incaute a vobis suscepta, ad sola catholicorum principum funera restringatur. Nec enim permittere possumus, ut ullo modo fraus fiat prohibitioni illi, quae in catholica ipsa doctrina innititur, de sacro funere pro defunctis acatholicis non celebrando. Age igitur, dilecte fili, impende tuam omnem industriam atque operam, quo serenissimus rex pro pietate sua id omnino annuat; ac subinde Nos paratissimos invenies, ut quantum cum Domino poterimus, auctoritate Nostra apostolica, vobis rebusque vestris faveamus. Interea si ante rem cum sua maiestate compositam contingat, quod Deus avertat, reginam serenissimam extra veram catholicam fidem supremum diem obire; multa tibi monachisque tuis firmitate animi prudentiaque opus est, ut vos quidem gravissimum illud Ecclesiae Sanctae interdictum minime violetis, et pius rex intelligat haudquaquam fieri posse, ut salvis religionis officiis, eidem ea in re morem geratis. Ceterum perge, ut certe facis, dilecte fili, attendere cum Dei gratia tibi et monachis tuis, quo vigeat in coenobio isto floreatque in dies magis religionis studium, sanctitas morum, disciplinae custodia. Ita Deo semper placebitis, cui vos probastis, et exemplo laboribusque vestris bene istic de re catholica merebimini, ac maiorem vobis conciliabitis a rege clementissimo benevolentiam, denique reviviscentis in Bavaria Benedictini instituti nomen apud catholicum populum amplificabitis, et qui etiam ex adverso sunt verebuntur, nihil habentes modum dicere de vobis. Nos autem non praetermittimus Patri misericordiarum per Iesum Christum unigenitum suum humillime supplicare, ut fausta vobis et salutaria cuncta largiatur. Ac superni huius praesidii auspicem, Nostraeque testem studiosissimae voluntatis apostolicam benedictionem tibi, dilecte fili, religiose vir, monachisque sodalibus intimo cordis affectu impertimur.

Datum Romae apud sanctam Mariam Maiorem die nona iulii millesimo octingentesimo quadragesimo secundo, pontificatus Nostri anno decimo secundo.


Acta Gregorii Papae XVI, Vol. III, pp 222-3. Ed. Vincento Vannutelli, S.C. de Propaganda Fide, Rome, 1902. With thanks to Br Peter Dimond for drawing public attention to this text.

1

Ex Archivio Brevium ad Principes