St Antoninus: Whether the Pope can be Deposed for any Crime (Latin)
From Summae Sacrae Theolgiae, Iuris Pontificii, et Caesarei, Pars Tertia.
Titulus Vigesimussecundus – De Statu Summorum Pontificem
Cap. V, De Maxima Potestate Papæ, pp. 393-4
Venetiis, Apud Bernardum Iuntam et Socios, MDLXXI. Available (at the right page) at Google Books.
Queritur utrum papa possit deponi pro quocunque crimine notorio, & videtur ꝙ sic. Dicitur n. dist. 40.
Si papa ꝙ huiusmodi culpas redarguere præsumit mortalium nullus, quia cunctos ipse iudicaturus a nemine iudicandus nisi deprehendatur a fide devius, ergo videtur quod saltem pro hæresi possit deponi, immo & glo. super dicto c. dicit, ꝙ pro cunque alio crimine notorio adulterii, symoniæ & huiusmodi, si esset incorrigibilis & scandalizaret ecclesiam posset deponi.
In contrarium est quod dicit Anacletus dist. 79. Electionem summorum pontificum sibi dominus reservavit, licet eorum electionem, bonis sacerdotibus & spiritualibus populis concessisset, & 9.q.3. dicitur nemo iudicabit primam sedem.
Neq; enim ab Augusto, nec ab omni clero nec a regibus nec a populo iudex iudicabitur idest papa, ubi glo. dicit ꝙ concilium nõ potest iudicare papā, ut extra de elec. c. Significasti, & hoc nisi se submitteret iudicio aliquorum, ut 2.q.7. Nos.
Item Symmachus papa ait 9.q.3. Aliorum hominum causas deus voluit per homines terminare sedis istius præsidem suo sine quæstione reservavit arbitrio, voluit beati Petri successores cælo tantum debere innocentiam & subtilissimi discussoris indagini involutam habere conscientiam.
Dicendum secundum August. de Ancho. ubi supra quod papa pro crimine quantuncumque notorio non est deponendus, quia talis depositio vel accusatio redundaret in malum totius ecclesiæ cum si audirentur eius accusatio ecclesia remaneret acepha, & hoc nisi pro peccato hæresis, de qua etiam si vellet se corrigere & emendare non deberet deponi, ut notat Hugo. distinctione vigesimaprima, & ideo episcopi in concilio congregati Marcellinum confessum de hæresi & idolatria non deposuerunt, quia paratus erat corrigi, & suā sententia revocare ꝙ & fecit. Pro ipsa aūt hæresi cõgrue ipso facto deponitur, quia papa eligitur in caput totius ecclesiæ, iuxta illud Ephe. 1. ipsum,
s.Christum dedit caput super omnẽ ecclesiam, quæ est corpus eius. Papa autẽ repræsentat personã Christi. Unde & Petrum Christus vocavit Cephas, i. caput, capitis autẽ est influere vitam oĩbus membris. Principiũ autem vitæ spiritualis est fides, quia sine fide impossibile est placere Deo, ait Apostolus.
Si ergo papa depraehendatur a fide devius mortuus est ipse papa vita spirituali, & ꝑ cõsequẽs aliis vitam influere non põt, unde sicut homo mortuus non est homo, ita papa in hæresi depraehensus non est papa, quia ipso facto est depositus. Idem dicit Pet. de Pa. ubi supra, ꝙ papa nullo casu quandiu est papa per quodcunq ; crimen nõ põt a concilio nec a tota ecclesia nec a toto mundo deponi, & hoc non solũ quia est superior & nullũ hominem habet supra se qui eum valeat iudicare sed quia est a Deo qui sibi Romani præsulis quandiu præsul est iudicium reservavit. 9.q.3. Aliorum, sed qñ labitur in hæresim tunc eo ipso est præcisus ab ecclesia & desinit esse caput, & tunc deponiť de facto non de iure, quia qui non credit iam iudicatus est de iure sed hoc est ante iudiciũ, quia eoipso ꝙ hæreticus est ab ecclesia est præcisus, nõ põt autẽ caput a corpore præcitum ꝙ diu est pręcisum caput esse illius corporis a quo est præcisum, unde papa ꝑ hoc desinit esse caput corporis ecclesiæ, & sic hæreticus nõ põt esse nec manere papa quia extra ecclesiam nõ pñt haberi claves ecclesiæ, per alia autem peccata papa est caput languidũ quod non propter hoc desinit esse caput, nec potest a membris per consequens iudicari.
Dicit autem Pet. ꝙ, illa glo. super c. si papa, superius inducta quæ dicit ꝙ pro quocũq ; alio crimine notorio si est incorrigibilis papa potest deponi & iudicari est falsa. Et rationẽ eius assignat, dicit n. glo. ꝙ ex quo papa est incorrigibilis cum contumacia dicatur hæresis, & ipse ex hoc sit contumax per consequens est infidelis & hæreticus. Sed dicendum est secundum Pet. ꝙ cum cõtumacia dicatur hæresis, sumitur large hæresis sicut & symonia etiam large dicitur hæresis propter aliquam similitudinem. Cũ autem dicitur papam posse deponi vel esse depositũ propter hæresim sumitur ibi proprio, & strictæ hæresis, s., p errore fixo eorum quæ sunt fidei, non ergo propter alia peccata quã tuncunque sit incorrigibilis potest deponi.
Idem dicit Aug. de anch. circa gl. illam. Addit tamen ꝙ potest salvari illa glo. videlicet ꝙ cum dicitur quod propter incorrigibilitatem alicuius vitij possit deponi intelligatur quãdo sic est incorrigibilis quod illud peccatum quod committit mortale credit & dicit non esse peccatum [.] tũc enim esset vere & proprie hæreticus & sic potest deponi, non autẽ propter hoc solum quod non desistit ab actu peccati.
Quid igitur sit faciendum quando Papa est ita malus quod moribus suis destruit ecclesiam Dei, dicit Pet. de Pa. quod est duplex remedium. Primum est exemplo Pauli qui Petro in facie restitit antiochiæ, ꝗa inducebat gentes quasi ad iudaizandum in observatione legaliũ nimis condescendens Iudæis conversis ne eos scandalizaret ut habetur ad Gal. 2.8 2.q.7. Paulus, sic papæ in malis nõ esset obediendum, sed resistendum per honestam reprehensionem. Unde si papa vellet totum thesaurum ecclesiæ dare parentibus suis, vel ecclesiam sancti Petri destruere, aut dare parentibus patrimonium Petri vel aliquid huiusmodi quod non licet, non esset ꝑ-mittendum sed ei resistendum sine ipsius tamen dispositione.
Secundum remedium est exemplo Beati Hilarii qui contra Leonẽ papam prævaluit orando. Iste Leo fuit ut credo qui alio nomine dicitur Liberius papa ꝗ favit hæreticis arrianis. Orandum ergo esset pro tali papa incorrigibili a tota ecclesia ut deus illũ corrigeret vel de medio amoneret, nec unquam Deus sic ecclesiam suam despiceret quin eam exaudiret, & esset cõtra eum concilium convocandum si ipse nollet convocare ut per illud moneretur vel Deus implorareť ut remediǔ apponereť in resistendo malis quæ vellet facere ne ecclesia periclitaretur, aliud exemplum habetur de hoc in remedio de Anastasio Papa qui favens hæreticis attestando divino iudicio percussus est. 19. Anastasius. Item nota secundum Aug. de Ancho, quòd dudum Papa est papa quanvis concilium generale congregari non possit, nisi eius auctoritate, ut patet distin. 17. per totum, tamen quia papa propter crimé hæresis non est papa, ideo in tali casu eius auctoritas non requiritur, sed sufficeret auctoritas collegii Cardinalium, & aliorum episcoporum & doctorum. Item dicit quòd si notorium sit papam mortuum hæresim, & perversum dogma docuisse vel nutrivisse, in ecclesia dũ vivebat nec se correxit post mortem etiam potest accusari, & damnari. Argumen. vigesimoquarto quaestione tertia, capitu. Si vera.
